CHALCIOECUS

CHALCIOECUS
CHALCIOECUS
Minerva dicta est, vel quia domum haberet aeneam, vel quia ex Euboea Chalcidenses fanum construxerunt. Cael. Rhodig. l. 19. c. 8. Vide Meursium in Miscell. Laconic. l. 1. c. 3. Ad huius templum, Aristomenes, Messeniorum Dux, initiô belli Messeniaci II. ut hostes perterrefaceret, scutum, noctu Lacedaemonem veniens, adfixit, cum Inscr. Α᾿ριςτομέννην ἀπὸ Σπαρτιατῶν διδόναι τη̈ῃ Θεῷ, Aristomenem de Spartanorum manubiis dicâsse Deae, Pausan. l. 4. In eandem aedem Pausanias Lacedaemeniorum Dux, proditionis suspectus, confugit. Unde ne exire posset, Ephori valvas obstruxerunt, teciumque sunt demoliti, quo facilius sub dio interiret, Corn. Nepos, Vitâ eius, c. 5. ubi, notante Keucheniô, in nummis antiquis apud Goltzium, Minerva haec appellatur ΧΑΛΚΑΣ, estque Α᾿θηνη̈ χαλκίοιχος, quod alia numismata ΑΘΗ. ΧΑΛΚ repraesentant, vide et Suidam voce Χαλκίοικος. Eandem Chalciotida appellatam, observat Beroaldus ad Apuleii Milesiorum, l. 10. Addo, simile fuisse Templum Delphici Apollinis, tradere Scriptores. Cum enim id primo nil nisi casa esset lauri ramis contexta; postea ex cera apumque alis constructum, finxêre Veteres: Nempe Pteras, nomen Architecti fuit, qui illud exstruxerat. Tertio, ut durabilior aedes esset, totum ex aere factum est, quod cum terrae motum, an incendiô, periisset; ex lapide quartô locô reaedificatum est, a Trophonio et Agamede. Donec tandem, hôc itidem flammis consumptô, Olymp. 58. ann. 1. Amphictyones, operâ Spinthari Corinthii illud denuo erexêre, Pausan. loc. cit. Coeterum licet Chalcioecus proprie nomen Templi esset: interim frequentius ipsi Deae tribuitur: quae et Chalciotis, et Chalcidica dicta est: an quia bellorum habebatur praeses, in quibus armorum aeneorum frequens usus, ferrorum nullus olim fuit. Eius meminit Virg. Aen. l. 6. v. 17.
Chalcidicaeque levis tandem super astitit arae.
Eiusdem non cultum modo, sed etiam nomen, divictis, a quibus primo illi hoc nomen, gentibus, recepêre Romani, unde et Minervae Chalcidicae templum in 9. regione collocat Onuphrius: idque in plano, ut constat ex regionis situ. Meminit illius Dio, l. 51. de Augusto loquens, Ε᾿ πεὶ δὲ ταῦτα διετέλεςε, τότε ´ἀθην´αιον καὶ τὸ Χαλκιδικὸν ὠνομασ μὲνον, καὶ τὸ Βουλευτήριον, τὸ ἐπὶ τῇ τȏυ πατρὸς αὐοῦ τιμῇ γενόμενον, καθιέρωσεν, Deinde Minervae templum, quod Chalcidicum vocatur, tum Curiam Iuliam, in honorem patris sui factam dedicavit. Vide Thom. Dempster. Paralipom. in Ioh. Rosini Antiqq. Rom. l. 1. c. 13. Cael. Rhodig. Antiq. lect. l. 19. c. 8. Liv. Decad. 5. l. 7. etc.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • Agis IV — Infobox Monarch name =Agis IV title =King of Sparta reign =245 BC – 241 BC predecessor =Eudamidas II successor =Eudamidas III queen =Agiatis issue = dynasty =Eurypontid father =Eudamidas II mother =Agesistrate date of birth = place of birth =… …   Wikipedia

  • CHALCIOTIS — Minervae cognomen, quae et Χαλκίοικος, ἠ Α᾿θηνᾶ εν Σπάρτῃ, ἢ ὅτι χαλκοῦν οἶκον εἶχεν, ἢ διὰ τοὺς Χαλκιδεῖς τοὺς εν Εὐβοίἁ Φυγάδας αὐ τὸν κτίσαι, Suid. Vide Chalcioecus …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”